PARTHICAE Pelles

PARTHICAE Pelles
PARTHICAE Pelles
magno olim in pretio. Matthaeus Silvaticus: Fenutio, i. e. pellis Parthica. Ex φοινικιαῖον, nam pelles hae purpureae fuêre, e quibus calcei fiebant Imperatorum, Zanchae dicti. Treb. Pollio in Claudio, c. 17. Zanchas de nostris Parthicis paria duo; ubi scribit Salmas. Zanchas de nostris Parthicas. Zanchae nempe Parthicae, sunt calcei ex pelle Parthica: atque ita apud Corrippum tergora Parthica accipienda sunt. Describit illos Idem l. 2. de laudibus Iustini Imp. his verbis:
Purpureô surae resonant fulgente cothurnô,
Cruraque puniceis induxit regia vinclis,
Parthica Campano dederant quae tergorafuco,
Qui solet edomitos victor calcare tyrannos,
Romanus Princeps etc.
Sic Guilielmus Apul. Normannic. Rerum l. 1.
—— —— Assumitur Imperialis
Purpura, pes dexter decoratur pelle rubenti,
Quâ. solet, Imperii qui curam suscipit, uti.
Meminit Parthici lori Scholiastes Iuvenalis, ad illud, Sat. 5. v. 165.
Vel nodus tantum et signum de paupere loro.
i. e. Parthica corrigia, unde solet bulla pendere signum ingenuitatis. Sacculi Parthici, Ammian. Marcellin. l. 22. Notum est enim, sub Maximiano Caesare, vallô Regis Persarum direptô, gregarium quendam post sacculum Parthicum, in quo erant margaritae, repertum, proiectis imperitiâ gemmis, abisse solô pellis nitore contentum etc. Erant autem hae pelles, de quibus ut pretiosissmis et pulcherrimis tam frequens memptio, pantherarum, pardorum et tigrium. Salmas. ad Pollionem l. c. et Vopisc. Aureliano. c. 33. Hinc Parthicarii harum pellium mercatores, in l. 2. Cod. de excusat. mun. quos, Imperatori deservientes, a muneribus fuisse immunes dicitur l. 7. Cod. eod. tit. ubi cum Partiarii legeretur, reposuit Cuiacius ad d. l. Parthicarli. Vide Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Ut etiam de Parthicis equis hîc aliquid addam, Vegetius l. 4. c. 6. ait, loquens de illis, qui tolutim docebant: Praeterea minutos gressus imitatur, ut inter aulices ungulas ponat, nam si extendere voluerit, offendit in cumunum. Minutim autem equus ambulans commodius vehit et pulchrius videtur incedere. Cuiusmodi equos Tricinarios appellatos a tricino et spisso, minutatimque fracto et mollito gradu, docet Salmas. ad Capitolin. in Maximinis, c. 3.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • PANTHER — Graece Πανθὴρ, Poetis pro Panthera, quasi Πανὸς θὴρ Panis fera, quia in deliciis Pani et Baccho, ut lynces et tigres: unde in scenis Veter. versatilibus semper ante Bacchi pedes, et inter satyricas vestes pantherina quoque pellis Polluci… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARTHICARII — vide supra in Parthicae Pelles …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”